^Torna all'inizio pagina
  • 1 BENVENUTI
    Desidero ancora dire grazie a chi ha curato la realizzazione del sito internet della nostra parrocchia. Dal suo inserimento on-line ha iniziato a dare i suoi frutti.
  • 2 .
    E’ utile strumento di informazione per i fedeli tutti, i quali possono conoscere la vita della Comunità parrocchiale, possono attingere informazioni e conoscere meglio le iniziative pastorali, culturali e ludico ricreative che in essa si promuovono.
  • 3 .
    Oltre alla conoscenza garantisce la possibilità di confronto e di accesso più rapido a quelle informazioni che via via arricchiscono questo nostro sito.
  • 4 .
    Grazie a questo lodevole lavoro fatto con cura e attenzione, la parrocchia entra nelle nostre case facilitando ogni comunicazione e riflessione anche nelle famiglie.
  • 5 .
    Già tanti di voi consultano il portale nel sito e sono certo, che continuerete a dare il vostro personale apporto contributivo di idee, proposte e quant’altro. Grazie di vero cuore P. Nino La Versa
baner

Decreto

  • TRADUZIONE DEL TESTO ORIGINALE

    Mons. Francesco Testa Arcivescovo di Monreale

    in data 05 Aprile 1768 istituiva la parrocchia

    di "SANTA MARIA D'ALTOFONTE"

    Franciscus Dei et Apostolicae sedis gratia Montis Regalis Archiepiscopus, et abbas eiusdem Civitatis, ac Ditionis Dominus in hoc Siciliae Regno Supremus gentis Inquisitor, Regiusque Consiliarius.

    Quandoquidem Cisterciensibus Monachis in animo fuit, petita a clementissimo Rege nostro Ferdinando III venia, hisce temporibus coenobium Divae Mariae ab Altofonte nuncupatae sibi concessum relinquere, olim a Friderico II Rege magnifice exstructum atque dotatum quod in causa fuit, cur multiplicatis sensim oedibus in oppidulum Parcus valuerit, et post tria ab eius fundatione saecula; quo tempore sacramenta ad colonos ibi sparsim degentes Monte Regali deferebantur, propter incolarum frequentiam unus ex iisdem Monachis, qui sacramenta illis administraret, precario fuerit in curatum delectus ad nutum Praesulis Monregalensis, Rex ipse precibus eorum benigne susceptis pro sua pietate annuit, ut illi Religiosi sodales in aliud coenobium Dive Mariae Roccae Amatoris in S(ancate) Dominicae seu Trimisterii Messanensi Municipio ad utramque familiam alendam satis amplo ditatum censu sese reciperent.

    Ne vero quid  detrimenti animabus eius oppiduli inde obveniret per suum Regium Diploma datum Herculani in Regno Neapolis die 18 Decembris superioris anni 1767 Ecclesiam praedicti Coenobii in Paroeciam eodem vestigio temporis erigendam mandavit. Hinc ad optimam huius Paroeciae administrationem in demigrantium Monachorum locum suffectos munificentissime voluit Parochum, et tres Cappellanos una cum Adjutore, eodemque cum onere in omnibus, et singulis Ecclesiaticis functionibus sacra organa pulsandi, eos de clero saeculari vitae morumque integritate, et doctrinae commendatos viros, quorum praesentationem stante temporis vacantis abbatiae per suum Regium Ministrum tamquam generalem eiusdem abbatiae administratorem nobis fieri, et acta exhiberi iussit;

    facta perpetua assignatione ipsorum fructuum quos commendatarius abbas in alendis Monachis impendebat super redditibus Regalis abbatiae, R(everendissi)mo Parocho videlicet nummorum aureorum,sive unciarum septuaginta in singulos annos monetae Siculae, tribus Cappellanis unciarum quatraginta annuarum viritim, et adjutori unciarum duodecim annuarum reservato sibi, suisque augustissimis successoribus in qua fuerit occasio vacationis praesentando nobis successorem Parochum, et successores Cappellanos adjutoremque illum, et ipsos praevio esamine per nos, nostrosque successores instituendum, et instituendos, pro ut clarius videre est ex laudato Regali Diplomate.

    Idcirco animarum saluti consulere, eximiaeque Regis nostri pietati satisfacere cupientes invocato Domini nostri Iesu Christi nomine, eiusque Matris semper Virginis praesentissimo in omnibus praesidio laudatam Ecclesiam Divae Mariae ab Altofonte inscriptam in Oppido Parci, quae hactenus ad tempus et praecario modo Paroecialis existebat sub cura et regimine Monachorum Cistercensium ex ordine S(ancti) Bernardi auctoritate nostra ordinaria, qua fungimur, omnique alio meliori modo per hasce nostras literas in Paroeciam erigimus, constituimus, confirmamus, et erectam et confirmatam in perpetuum volumus ac declaramus. Et quoniam in eadem Ecclesia nihil desideratur ad sacramenta rite administranda decenterque custodienda, S(anctissimae) Eucharistiae Sacramentum ad altare majus, Baptismale lavacrum, oleaque sancta, et alia huiusmodi quae ad Ecclesiam Paroecialem spectare retineri et osservari mandamus, Ecclesiaeque praedictae, sive in Paroeciam erectae et confirmatae jura omnia, privilegia, immunitates, decora, et insignia quae Paroeciis de jure competunt concedimus et ab ipsa libere perfruenda in posterum decernimus cum assignationibus annuis Parocho, Cappellanis, et Adjutori ab Regis nostri largitate, pietateque in Regio memorato Diplomate descriptis, aliisque obvenientibus, elemosinis, et oblationibus universis animarum curae a sacris canonibus concessis, atque permissis.

    Quamobrem Regium jus Patronatus in eadem Ecclesia nominandi praesentandique Parochum, Cappellanos, et adjutorem, quoties vacari contigerit infra legitimum temporis spatium a Tridentino Synodo, et Constitutione S(ancti) Pii V praesrciptum augustissimo Regi nostro, suisque heredibus, et successoribus reservamus, confirmamus, agnoscimus, declaramus praevia tamen confirmatione, canonicaque institutione per nos, nostrosque successores facienda. Ita salvis semper remanentibus juribus Archiepiscopalibus erigimus et reservamus. In quorum fidem ad perpetuam rei memoriam hasce literas manu nostra subscriptas, nostroque sigillo munitas, per infrascriptum nostrum cancellarium dari mandavimus.

    Monte Regali Dies 5 Aprilis 1768

    Franciscus Archiepiscopus Monregalensis

    D(ominus) Dominicus Pensato Cancellarius.

  •                                               1459978407 facebook  1459978421 twitter  youtube

    Calendario Pastorale

    copertina calendario pastorale2019 2020

    Il Giornale Parrocchiale

    Notizie dalla Diocesi

    diocesi monreale

    Santo del giorno

    san francesco d'assisi pastore e martire

    Copyright © 2013. www.parrocchiasantamariaaltofonte.it. Tutti i diritti riservati. Joomla! è un software libero rilasciato sotto licenza GNU/GPL.



    The site is edited by Paolo Cannova